monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 12
Quoniam Deus est auctor omnium beatitudinum et felicitatum creaturarum suarum; in ipsis creaturis suis multa et diversa signa ostendens. Sicut etiam incarnatio filii eius suavissimum gustum in multa dulcedine stillabat, cum coelestes virtutes, plurimas aedificationes in ipso aedificarent, per quas homo ad supernum regnum rediret, quod nulla umbra mortis obscuratum est.